Sunday, December 4, 2011

Protection Prayers in Latin

For those of you interested in learning some of the more popular Latin prayers used in prayers of protection or in demonology cases, several are listed below. Prayers in Latin are actually thought to be a bit more powerful than in any of the more common languages, because of the history of their extensive and effective use in the Roman Catholic Church. Evil spirits and demons are driven off and exorcised more readily with these prayers in the original language because they can't stand to hear them once more. The most important thing is not saying the prayers in Latin, but saying prayers period. So, don't worry if you don't have time to learn prayers in Latin, the larger point is to please make sure you pray and protect yourself on investigations and even going over and analyzing/reviewing evidence.

For a related more recent article, see: Learning Prayers in Latin
http://www.natchezghosts.blogspot.com/2013/05/learning-prayers-in-latin.html

Signum Crucis (The Sign of the Cross)
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

LITANIAE SANCTORUM (Litany of the Saints)
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.

Pater de coelis Deus, …………………….. miserere nobis (Means: have mercy on us).
Fili Redemptor mundi Deus,
Spiritus sancte Deus,
Sancta Trinitas unus Deus,

Sancta Maria, ……………………………. ora pro nobis (Repeat after each: Pray for us.").
Sancta Dei Genetrix,
Sancta Virgo virginum,

Sancte Michael,
Sancte Gabriel,
Sancte Raphaƫl,
Omnes sancti Angeli, et Archangeli,
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines,
Sancte Ioannes Baptista,
Sancte Ioseph,
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae,
Sancte Petre,
Sancte Paule,
Sancte Andrea,
Sancte Iacobe,
Sancte Ioannes,
Sancte Thoma,
Sancte Iacobe,
Sancte Philippe,
Sancte Bartholomaee,
Sancte Matthaee,
Sancte Simon,
Sancte Thaddaee,
Sancte Mathia,
Sancte Barnaba,
Sancte Luca,
Sancte Marce,
Omnes sancti Apostoli, et Evangelistae, ….
orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini,
Omnes sancti Innocentes,
Sancte Stephane, ………………………….
ora pro nobis.
Sancte Laurenti,
Sancte Vincenti,
Sancti Fabiane et Sebastiane, ……………..
orate pro nobis.
Sancti Ioannes et Paule,
Sancti Cosma et Damiane,
Sancti Gervasi et Protasi,
Omnes sancti Martyres,
Sancte Silvester, ………………………….
ora pro nobis.
Sancte Gregori,
Sancte Ambrosi,
Sancte Augustine,
Sancte Hieronyme,
Sancte Martine,
Sancte Nicolae,
Omnes sancti Pontifices et Confessores, …
orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores,
Sancte Antoni, …………………………….
ora pro nobis.
Sancte Benedicte,
Sancte Bernarde,
Sancte Dominice,
Sancte Francisce,
Omnes sancti Sacerdotes et Levitae, ……..
orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi, et Eremitae,
Sancta Maria Magdalena, ………………...
ora pro nobis (Repeat after each:"Pray for us").
Sancta Agatha,
Sancta Lucia,
Sancta Agnes,
Sancta Caecilia,
Sancta Catharina,
Sancta Anastasia,
Omnes sanctae Virgines et Viduae, ………
orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei,
intercedite pro nobis.


Propitius esto,parce nobis,
Domine.Propitius esto,exaudi nos,
Domine.Ab omni malo, …………………………… libera nos, Domine (repeat after each - means "free us O Lord").
Ab omni peccato,
Ab ira tua,
A subitanea et improvisa morte,
Ab insidiis diaboli,
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate,
A spiritu fornicationis,
A fulgure et tempestate,
A flagello terraemotus,
A peste, fame, et bello,
A morte perpetua,
Per mysterium sanctae incarnationis tuae,
Per adventum tuum,
Per nativitatem tuam,
Per baptismum et sanctum ieiunium tuum,
Per crucem et passionem tuam,
Per mortem et sepulturam tuam,
Per sanctam resurrectionem tuam,
Per admirabilem ascensionem tuam,
Per adventum Spiritus sancti Paracliti,
In die iudicii,

Peccatores,te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas,te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas,
te rogamus, audi nos.


Ut ad veram poenitentiam nos perducere
   digneris, …………………………………
te rogamus, audi nos (Repeat after each; means "we beseech you to hear us").
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et
   conservare digneris,
Ut Domnum apostolicum, et omnes
   ecclesiasticos ordines in sancta religione
   conservare digneris,
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare
   digneris,
Ut Regibus et Principibus christianis pacem
   et veram concordiam donare digneris,
Ut cuncto populo christiano pacem et
   unitatem largiri digneris,
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio
   confortare, et conservare digneris,
Ut mentes nostras ad coelestia desideria
   erigas,
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna
   bona retribuas,
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum,
   et benefactorum nostrorum ab aeterna
   damnatione eripias,
Ut fructus terrae dare et conservare
   digneris,
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem
   aeternam donare digneris,
Ut nos exaudire digneris,
Fili Dei,

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,parce nobis, Domine.  (Spare us, Lord)
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,exaudi nos, Domine.  (Have mercy on us, Lord)
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis. (Have mercy on us)


Christe, audi nos.Christe, exaudi nos.Christe, audi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.Kyrie, eleison.
Pater noster... [continue in silence up to:]
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.

 
Ave Maria
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.

Doxologia Minor
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.


Sancte Michael Archangele
Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio, contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae coelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute, in infernum detrude. Amen.


Pater Noster

PATER NOSTER, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Agnus Dei
Agnus Dei, qui tolis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei, qui tolis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei, qui tolis peccata mundi, dona nobis pacem.


Gloria Patri
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorem. Amen.


Reginia Coeli
V. Regina coeli, laetare, Alleluia:
R. Quia quem meruisti portare, Alleluia.
V. Resrrexit sicut dixit, Alleluia.
R. Ora pro nobis Deum, Alleluia.
V. Gaude et laetare, Virgo Maria, Alleluia,
R. Quia surrexit Dominus vere, Alleluia.
Oremus. Deus qui per ressurectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum laetficare dignatus es: praesta, quaesumus, ut per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.


Hail, Holy Queen:
SALVE REGINA, Mater misericordiae. Vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te Suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo, Advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria. 
V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.



ANGELUS (Latin)
V. Angelus Domini nuntiavit Mariae.
R. Et concepit de Spiritu Sancto.

Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui Iesus. * Sancta Maria, Mater Dei ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
V. Ecce ancilla Domini,
R. Fiat mihi secundum verbum tuum.

Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui Iesus. * Sancta Maria, Mater Dei ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
V. Et Verbum caro factum est,
R. Et habitavit in nobis.

Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui Iesus.* Sancta Maria, Mater Dei ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus. Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde; ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.



Sanctus, Santus
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

No comments:

Post a Comment